

Liber Leviticus*
Caput 5: Versus 13
Anima si praevaricans,etc.[ISICH.]Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiae, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum.Caeremonias per,etc.[ORIG.]Multae species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur:Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis:panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quae sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.